Thesauros Edebiyat patristics Apologeticum

Apologeticum

Apologeticum Tertullian ca. 160-ca. 230
41.6 Sin vero ab eis quos colitis omnia vobis mala eveniunt nostri causa, quid colere perseverans tam ingratos, tam iniustos, qui magis vos in dolore Christianorum iuvare et adserere debuerant?
42.1 Sed alio quoque iniuriarum titulo postulantur, et infructuosi in negotiis dicimur. Quo pacto homines vobiscum degentes, eiusdem victus, habitus, instructus, eiusdem ad vitam necessitatis? Neque enim Brachmanae aut Indorum gymnosophistae sumus, silvicolae et exules vitae.
42.2 Meminimus gratiam debere nos deo, domino, creatori: nullum fructum operum eius repudiamus: plane temperamus, ne ultra modum aut perperam utamur. Itaque non sine foro, non sine macello, non sine balneis, tabernis, officinis, stabulis, nundinis vestris ceterisque commerciis cohabitamus in hoc saeculo.
42.3 Navigamus et nos vobiscum et militamus et rusticamur et mercamur; proinde miscemus artes, operas nostras publicamus usui vestro. Quomodo infructuosi videmur negotiis vestris, cum quibus et de quibus vivimus, non scio.
42.4 Sed si caerimonias tuas non frequento, attamen et illa die homo sum. Non lavor diluculo Saturnalibus, ne et noctem et diem perdam, attamen lavor honesta hora et salubri, quae mihi et calorem et sanguinem servet; rigere et pallere post lavacrum mortuus possum.
42.5 Non in publico Liberalibus discumbo, quod bestiariis supremam coenantibus mos est, attamen ubiubi de copiis tuis coeno.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi