35.6
Ipsos Quirites, ipsam vernaculam septem collium plebem convenio, an alicui Caesari suo parcat illa lingua Romana? Testis est Tiberis, et scholae bestiarum.
35.7
Iam si pectoribus ad translucendum quandam specularem materiam natura obduxisset, cuius non praecordia insculpta apparent novi ac novi Caesaris scenam congiario dividundo praesidentis? Etiam illa hora qua adclamant: de nostris annis augeat tibi Iupiter annos! Haec Christianus tam enuntiare non novit quam de novo Caesare optare.
35.8
Sed vulgus, inquis. Ut vulgus, tamen Romani, nec ulli magis depostulatores Christianorum quam vulgus. Plane ceteri ordines pro auctoritate religiosi ex fide. Nihil hosticum de ipso senatu, de equite, de castris, de palatiis ipsis spirat.
35.9
Unde Cassii et Nigri et Albini? unde qui inter duas laurus obsident Caesarem? unde qui faucibus eius exprimendis palaestricam exercent? unde qui armati palatium inrumpunt, omnibus tot Sigeriis atque Partheniis audaciores? De Romanis, nisi fallor, id est de non Christianis.
35.10
Atque adeo omnes illi sub ipsa usque impietatis eruptione et sacra faciebant pro salute imperatoris et genium eius deierabant, alii foris alii intus, et utique publicorum hostium nomen Christianis dabant.