Thesauros Edebiyat patristics Apologeticum

Apologeticum

Apologeticum Tertullian ca. 160-ca. 230
23.14 suae saltim ignominiae et damnationis notam refutent. Renuntiant se immundos spiritus esse, quod vel ex pabulis eorum, sanguine et fumo et putidis rogis pecorum, et impuratissimis linguis ipsorum vatum intellegi debuit: renuant ob malitiam praedamnatos se in eundem iudicii diem cum omnibus cultoribus et operationibus suis.
23.15 Atquin omnis haec nostra in illos dominatio et potestas de nominatione Christi valet et de commemoratione eorum quae sibi a deo per arbitrum Christum imminentia exspectant. Christum timentes in deo et deum in Christo subiciuntur servis dei et Christi.
23.16 Ita de contactu deque afflatu nostro, contemplatione et repraesentatione ignis illius correpti etiam de corporibus nostro imperio excedunt inviti et dolentes et vobis praesentibus erubescentes. Credite illis, cum verum de se loquuntur, qui mentientibus creditis. Nemo ad suum dedecus mentitur, quin potius ad honorem.
23.17 Magis fides proxima est adversus semetipsos confitentes quam pro semetipsis negantes.
23.18 Haec denique testimonia deorum vestrorum Christianos facere consuerunt; quam plurimum illis credendo in Christo domino credimus. Ipsi litterarum nostrarum fidem accendunt, ipsi spei nostrae fidentiam aedificant.
23.19 Colitis illos, quod sciam, etiam de sanguine Christianorum. Nollent itaque vos tam fructuosos, tam officiosos sibi amittere, vel ne a vobis quandoque Christianis fugentur, si illis sub Christiano, volente vobis veritatem probare, mentiri liceret.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi