Thesauros Edebiyat patristics Apologeticum

Apologeticum

Apologeticum Tertullian ca. 160-ca. 230
22.8 Omnis spiritus ales est. Hoc angeli et daemones. Igitur momento ubique sunt; totus orbis illis locus unus est; quid ubi geratur tam facile sciunt quam adnuntiant, velocitas divinitas creditur, quia substantia ignoratur. Sic et auctores interdum videri volunt eorum quae adnuntiant. Et sunt plane malorum nonnunquam, bonorum tamen nunquam.
22.9 Dispositiones etiam dei et tunc prophetis contionantibus exceperunt et nunc lectionibus resonantibus carpunt. Ita et hinc sumentes quasdam temporum sortes aemulantur divinitatem, dum furantur divinationem.
22.10 In oraculis autem quo ingenio ambiguitates temperent in eventus sciunt Croesi, sciunt Pyrrhi. Ceterum testudinem decoqui cum carnibus pecudis Pythius eo modo renuntiavit quo supra diximus; momento apud Lydiam fuerat. Habent de incolatu aeris et de vicinia siderum et de commercio nubium caelestes sapere paraturas, ut et pluvias, quas iam sentiunt, repromittant.
22.11 Benefici plane et circa curas valitudinum. Laedunt enim primo, dehinc remedia praecipiunt ad miraculum nova sive contraria, post quae desinunt laedere, et curasse creduntur.
22.12 Quid ergo de ceteris ingeniis vel etiam viribus fallaciae spiritalis edisseram? phantasmata Castorum, et aquam cribro gestatam, et navem cingulo promotam, et barbam tactu inrufatam, ut numina lapides crederentur, ut deus verus non quaereretur?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi