22.4
Nunc de operatione eorum satis erit exponere. Operatio eorum est hominis eversio. Sic malitia spiritalis a primordio auspicata est in hominis exitium. Itaque corporibus quidem et valitudines infligunt et aliquos casus acerbos, animae vero repentinos et extraordinarios per vim excessus. Suppetit illis ad utramque substantiam hominis adeundam subtilitas et tenuitas sua.
22.5
Multum spiritalibus viribus licet, ut invisibiles et insensibiles in effectu potius quam in actu suo appareant, si poma, si fruges nescio quod aurae latens vitium in flore praecipitat, in germine exanimat,in pubertate convulnerat, ac si caeca ratione temptatus aer pestilentes haustus suos offundit.
22.6
Eadem igitur obscuritate contagionis adspiratio daemonum et angelorum mentis quoque corruptelas agit furoribus et amentiis foedis aut saevis libidinibus cum erroribus variis, quorum iste potissimus quo deos istos captis et circumscriptis hominum mentibus commendat, ut et sibi pabula propria nidoris et sanguinis procuret simulacris imaginibus oblata.
22.7
Et quae illi accuratior pascua est, quam ut hominem e cogitatu verae divinitatis avertat praestigiis falsis? Quas et ipsas quomodo operetur expediam.