Thesauros Edebiyat patristics Apologeticum

Apologeticum

Apologeticum Tertullian ca. 160-ca. 230
21.30 Licuerit et Christo commentari divinitatem, rem propriam, non qua rupices et adhuc feros homines multitudini tot numinum demerendorum attonitos efficiendo ad humanitatem temperaret, quod Numa, sed qui iam expolitos et ipsa urbanitate deceptos in agnitionem veritatis ocularet. Quaerite igitur si vera est ista divinitas Christi.
21.31 Si ea est qua cognita ad bonum quis reformatur, sequitur ut falsae renuntietur, conperta inprimis illa omni ratione quae delitiscens sub nominibus et imaginibus mortuorum quibusdam signis et miraculis et oraculis fidem divinitatis operatur.
22.1 Atque adeo dicimus esse substantias quasdam spiritales. Nec novum nomen est. Sciunt daemones philosophi, Socrate ipso ad daemonii arbitrium exspectante. Quidni? cum et ipsi daemonium a pueritia adhaesisse dicatur, dehortatorium plane a bono.
22.2 Omnes sciunt poetae; etiam vulgus indoctum in usum maledicti frequentat. Nam et Satanan, principem huius mali generis, proinde de propria conscientia animae eadem execramenti voce pronuntiat. Angelos quoque etiam Plato non negavit.
22.3 Utriusque nominis testes esse vel magi adsunt. Sed quomodo de angelis quibusdam sua sponte corruptis corruptior gens daemonum evaserit, damnata a deo cum generis auctoribus et cum eo quem diximus principe, apud litteras sanctas ordo cognoscitur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi