Thesauros Edebiyat patristics Apologeticum

Apologeticum

Apologeticum Tertullian ca. 160-ca. 230
6.3 Video enim et centenarias coenas a centenis iam sestertiis dicendas, et in lances (parum est si senatorum et non libertinorum vel adhuc flagra rumpentium) argentaria metalla producta. Video et theatra nec singula satis esse nec nuda; nam ne vel hieme voluptas inpudica frigeret, primi Lacedaemonii penulam ludis excogitaverunt. Video et inter matronas atque prostibulas nullum de habitu discrimen relictum.
6.4 Circa feminas quidem etiam illa maiorum instituta ceciderunt quae modestiae, quae sobrietati patrocinabantur, cum aurum nulla norat praeter unico digito quem sponsus obpignorasset pronubo anulo, cum mulieres usque adeo vino abstinerentur, ut matronam ob resignatos cellae vinariae loculos sui inedia necarint, sub Romulo vero quae vinum attigerat, inpune a Metennio marito trucidata sit.
6.5 Idcirco et oscula propinquis offerre etiam necessitas erat, ut spiritu iudicarentur.
6.6 Ubi est illa felicitas matrimoniorum de moribus utique prosperata, qua per annos ferme sexcentos ab urbe condita nulla repudium domus scripsit? At nunc in feminis prae auro nullum leve est membrum, prae vino nullum liberum est osculum, repudium vero iam et votum est, quasi matrimonii fructus.
6.7 Etiam circa ipsos deos vestros quae prospecte decreverat patres vestri, idem vos obsequentissimi rescidistis. Liberum Patrem cum mysteriis suis consules senatus auctoritate non modo urbe, sed universa Italia eliminaverunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi