5.7
Quales ergo leges istae quas adversus nos soli exercent impii, iniusti, turpes, truces, vani, dementes? quas Traianus ex parte frustratus est vetando inquiri Christianos, quas nullus Hadrianus, quamquam omnium curiositatum explorator, nullus Vespasianus, quamquam Iudaeorum debellator, nullus Pius, nullus verus inpressit.
5.8
Facilus utique pessimi ab optimis quibusque. ut ab aemulis, quam a suis sociis eradicandi iudicarentur.
6.1
Nunc religiosissimi legum et paternorum institutorum protectores et ultores respondeant velim de sua fide et honore et obsequio erga maiorum consulta, si a nullo desciverunt, si in nullo exorbitaverunt, si non necessaria et aptissima quaeque disciplinae oblitteraverunt.
6.2
Quonam illae leges abierunt sumptum et ambitionem comprimentes? quae centum aera non amplius in coenam subscribi iubebant nec amplius quam unam inferri gallinam, et eam non saginatam, quae patricium, quod decem pondo argenti habuisset, pro magno ambitionis titulo senatu submovebant, quae theatra stuprandis moribus orientia statim destruebant, quae dignitatum et honestorum natalium insignia non temere nec inpune usurpari sinebant?