Thesauros Edebiyat patristics Adversus Valentinianos

Adversus Valentinianos

Adversus Valentinianos Tertullian ca. 160-ca. 230
30 Ideoque nec operationes necessarias sibi existimant, nec ulla disciplinae munia observant, martyrii quoque eludentes necessitatem qua volunt interpretatione. Hanc enim regulam animali semini praestitutam, ut salutem, quam non de privilegio status possidemus, de suffragio actus elaboremus. Nobis enim inscriptura buius seminis, qui imperfectae essentiae sumus, quia amoribus Theleti, et utique abortui deputamur, quod mater illorum. Sed nobis quidem Vae, si excesserimus in aliquo disciplinae iugum, si obtorpuerimus in operibus sanctitatis atque iustitiae, si confitendum alibi, nescio ubi, et non sub potestatibus istius saeculi apud tribunalia praesidum optaverimus. Illi vero de passivitate vitae et diligentia delictorum generositatem suam vindicent, blandiente suis Achamoth, quoniam et ipsa delinquendo profecit. Nam et honorandorum coniugiorum supernorum gratia edicitur apud illos meditandum atque celebrandum semper sacramentum comiti, id est feminae, adhaerendo; alioquin degenerem, nec legitimum veritatis, qui deversatus in mundo non amaverit feminam nec se ei iunxerit. Et quid facient spadones quos videmus apud illos?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi