24
Cum talia de deo vel de diis, qualia de homine figmenta? Molitus enim mundum Demiurgus ad hominem manus confert, et substantiam ei capit non ex ista, inquiunt, arida, quam nos unicam novimus, terra (quasi non, etsi arida postmodum, adhuc tamen tunc aquis ante segregatis superstite limo siccaverit), sed ex invisibili corpore materiae illius scilicet philosophicae, de fluxili et fusili eius, quod unde fuerit haud queo aestimare, quia nusquam est. Si enim fusile et fluxile liquoris est qualitas, liquor autem omnis de Sophiae fletibus fluxit, sequitur ut limum ex pituritis et gramis Sophiae constitisse credamus, quae lacrimarum proinde sunt faeces, sicut aquarum quod desidet limus est. Figulat ita hominem Demiurgus et de afflatu suo animat. Sic erit et choicus et animalis, ad imaginem et similitudinem factus; quadruplex res; ut imago quidem choicus deputetur, materialis scilicet, etsi non ex materia Demiurgus, similitudo autem animalis, hoc enim et Demiurgus. Habes duos. Interim carnalem superficiem postea aiunt choico supertextam, et hanc esse pelliceam tunicam obnoxiam sensui.