Thesauros Edebiyat patristics Adversus Marcionem

Adversus Marcionem

Adversus Marcionem Tertullian ca. 160-ca. 230

Kitap 5

13 DE KPISTULA AD ROMANOS. Quando opusculum profligatur, breviter iam retractanda sunt quae rursus occurrunt, quaedam vero tramittenda, quae saepius occurrerunt. Piget de lege adhuc congredi, qui totiens probaverim concessionem eius nullum argumentum praestare diversi dei in Christo praedicatam scilicet et repromisaam in Christum apud creatorem, quatenus et ipsa epistula legem plurimum videtur excludere. Sed et iudicem deum ab apostolo circumferri saepe iam ostendimus et in iudice ultorem et creatorem in ultore. Itaque et hic, cum dicit, Non enim me pudet evangelii, virtus enim dei est in salutem omni credenti, Iudaeo et Graeco, quia iustitia dei in eo revelatur ex fide in fidem, sine dubio et evangelium et salutem iusto deo deputat, non bono, ut ita dixerim secundum haeretici distinctionem, transferenti ex fide legis in fidem evangelii, suae utique legis et sui evangelii. Quoniam et iram dicit revelari de caelo super impietatem et iniustitiam hominum, qui veritatem in iniustitia detineant. Cuius dei ira? Utique creatoris. Ergo et veritas eius erit cuius et ira, quae revelari habet in ultionem veritatis. Etiam adiciens, Scimus autem iudicium dei secundum veritatem esse, et iram ipsam probavit, ex qua venit iudicium pro veritate, et veritatem rursus eiusdem dei confirmavit cuius iram probavit probando iudicium. Aliud est si veritatem dei alterius in iniustitia detentam creator iratus ulciscitur. Quantas autem foveas in ista vel maxime epistula Marcion fecerit, auferendo quae voluit, de nostri instrumenti integritate parebit. Mihi sulficit, quae proinde eradenda non vidit, quasi neglegentias et caecitates eius accipere. Si enim iudicabit deus occulta hominum, tam eorum qui in lege deliquerunt, quam eorum qui sine lege, quia et hi legem ignorant et natura faciunt quae sunt legis, utique is deus iudicabit cuius sunt et lex et ipsa natura, quae legis est instar ignorantibus legem. Iudicabit autem quomodo? Secundum evangelium, inquit, per Christum. Ergo et evangelium et Christus illius sunt cuius et lex et natura, quae per evangelium et Christum vindicabuntur, adeo illo iudicio dei quod et supra, secundum veritatem. Ergo qua defendenda reveletur de caelo ira, non nisi a deo irae, ita et hic sensus pristino cohaerens, in quo iudicium creatoris edicitur, non potest in alium deum referri, qui nec iudicat nec iraseitur, sed in illum cuius dum haec sunt, iudicium dico et iram, etiam illa ipsius sint necesse est per quem haec habent transigi, evangelium et Christus. Et ideo vehitur in transgressores legis, docentes non furari et furantes, ut homo dei legis, non ut creatorem ipsum his modis tangens, qui et furari vetans fraudem mandaverit in Aegyptios auri et argenti, quemadmodum et cetera in illum retorquent. Scilicet apostolus verebatur convicium deo palam facere, a quo non verebatur divertisse? Adeo autem Iudaeos incesserat, ut ingesserit propheticam increpationem: Propter vos nomen dei blasphematur. Quam ergo perversum, ut ipse blasphemaret eum cuius blasphemandi causa malos exprobrat! Praefert et circumcisionem cordis praeputiationi; apud deum legis est facta circumcisio cordis, non carnis, spiritu, non littera. Quodsi haec est circumcisio Hieremiae: Et circumcidemini praeputia cordis, sicut et Moyses: Circumcidemini duricordiam vestram, eius erit spiritus circumcidens cor cuius et littera metens carnem eius, et Iudaeus qui in occulto cuius et Iudaeus in aperto, quia nec Iudaeum nominare vellet apostolus non Iudaeorum dei servum. Tunc lex, nunc iustitia dei per fidem Christi. Quae est ista distinctio? Servivit deus tuus dispositioni creatoris, dans ei tempus et legi eius: an eius tunc cuius et nunc? Eius lex cuius et fides Christi; distinctio dispositionum est, non deorum. Monet iustificatos ex fide Christi, non ex lege, pacem ad deum habere. Ad quem? Cuius nusquam fuimus hostes, an cuius legi et naturae rebellavimus? Nam si in eum competit pax cum quo fuit bellum, ei et iustificabimur, et eius erit Christus, ex cuius fide iustificabimur, ad cuius pacem competit redigi hostes eius aliquando. Lex autem, inquit, subintroivit, ut abundaret delictum. Quare? ut superabundaret, inquit, gratia. Cuius dei gratia, si non cuius et lex? Nisi si creator ideo legem intercalavit, ut negotium procuraret gratiae dei alterius et quidem aemuli, ne dixerim ignoti, ut, quemadmodum apud ipsum regnaverat peccatum in mortem, ita et gratia regnaret in iustitia in vitam per Iesum Christum, adversarium ipsius. Propter hoc omnia concluserat lex creatoris sub delictum, et totum mundum deduxerat in reatum, et omne os obstruxerat, ne qui gloriaretur per illam, ut gratia servaretur in gloriam Christi, non creatoris, sed Marcionis. Possum et hic de substantia Christi praestruere ex prospectu quaestionis subsecuturae. Mortuos enim nos, inquit, legi. Ergo corpus Christi et potest corpus contendi, non statim caro. Sed et quaecunque substantia sit, cum eius nominat corpus quem subicit ex mortuis resurrexisse, non potest aliud cor- pus intellegi quam carnis, in quam lex mortis est dicta. Ecce autem et testimonium perhibet legi, et causa delicti eam excusat. Quid ergo dicemus? Quia lex peccatum? Absit. Erubesce, Marcion. Absit. Abominatur apostolus criminationem legis. Sed ego delictum non scio nisi per legem. O summum ex hoc praeconium legis, per quam liquuit delictum latere! Non ergo lex seduxit, sed peccatum per praecepti occasionem. Quid deo imputas legis quod legi eius apostolus imputare non audet? Atquin et accumulat: Lex sancta, et praeceptum eius iustum et bonum. Si taliter veneratur legem creatoris, quomodo ipsum destruat nescio. Quis discernit duos deos, iustum alium, bonum alium, cum is utrumque debeat credi cuius praeceptum et bonum et iustum est? Si autem et spiritalem confirmat legem, utique et propheticam, utique et figuratam. Debeo enim et hinc constituere Christum in lege figurate praedicatum, quo nec a Iudaeis omnibus potuerit agnosei.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi