Thesauros Edebiyat patristics Adversus Marcionem

Adversus Marcionem

Adversus Marcionem Tertullian ca. 160-ca. 230

Kitap 4

32 Ovem et dragmam perditam quis requirit? nonne qui perdidit? Quis autem perdidit? nonne qui habuit? Quis vero habuit? nonne cuius fuit? Si igitur homo non alterius est res quam creatoris, is eum habuit cuius fuit. is perdidit quid habuit, is requisivit quid perdidit, is invenit qui quaesivit, is exultavit qui invenit. Ita utriusque parabolae argumentum vacat crica eum cuius non est ovis neque dragma, id est homo. Non enim perdidit, quia non habuit, nec requisivit, quia non perdidit, nec invenit, quia nec requisivit, nec exultavit, quia non invenit, Atque adeo exultare illius est de paenitentia peccatoris, id est de perditi recuperatione, qui se professus est olim malle peccatoris paenitentiam quam mortem.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi