Thesauros Edebiyat patristics Adversus Hermogenem

Adversus Hermogenem

Adversus Hermogenem Tertullian ca. 160-ca. 230
39 Sit nunc definitiva, sicut rectius tibi videtur, per demutationes suas et translationes, sit et comprehensibilis, ut quae fabricatur, inquis, a deo, quia et convertibilis et demutabilis et dispartibilis. Demutationes enim eius, inquis, dispartibilem eam ostendunt. Et hic a lineis tuis excidisti, quibus circa personam dei usus es, praescribens deum illam non ex semetipso fecisse, quia in partes venire non posset qui sit aeternus et manens in aevum ae per hoc immutabilis et indivisibilis. Si et materia eadem aeternitate censetur, neque initium habens neque finem, eadem ratione non poterit pati dispertitionem et demutationem, qua nec deus. In aeternitatis consortio posita participet cum illo necesse est et vires et leges et condiciones aeternitatis. Aeque cum dicis, Partes autem eius omnia simul ex omnibus habent, ut ex partibus totum dinoscatur, utique eas partes intellegi vis quae ex illa prolatae sunt, quae hodie videntur a nobis. Quomodo ergo omnia ex omnibus habent, utique ex pristinis, quando quae hodie videntur aliter habeant quam pristina fuerunt?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi