9
Moeris
`huc ades, O Galatea; quis est nam ludus in undis
hic ver purpureum; varios hic flumina circum
40
fundit humus flores; hic candida populus antro
imminet, et lentae texunt umbracula vites.
huc ades: insani feriant sine litora fluctus.
Lycidas
Quid, quae te pura solum sub nocte canentem
audieram? Numeros memini, si verba tenerem.
45
“Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus?
Ecce Dionaei processit Caesaris astrum,
astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo
duceret apricis in collibus uva colorem.
insere, Daphni, piros: carpent tua poma nepotes.”
50
Moeris
Omnia fert aetas, animum quoque: saepe ego longos
cantando puerum memini me condere soles:
nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Moerim
iam fugit ipsa; lupi Moerim videre priores.
Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas.
55
Lycidas
Causando nostros in longum ducis amores:
et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes,
aspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae.