Thesauros Edebiyat pastoral Eclogues

Eclogues

Eclogues Virgil

9

Lycidas
quis caneret nymphas; quis humum florentibus herbis
 
spargeret, aut viridi fontes induceret umbra? 20
 
vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper,
 
cum te ad delicias ferres, Amaryllida, nostras?
 
Tityre, dum redeo—brevis est via—pasce capellas,
 
et potum pastas age, Tityre, et inter agendum
 
occursare capro, cornu ferit ille, caveto. 25
Moeris
Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat:
 
“Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis—
 
Mantua, vae miserae nimium vicina Cremonae—
 
cantantes sublime ferent ad sidera cycni.”
Lycidas
Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos; 30
 
sic cytiso pastae distendant ubera vaccae!
 
Incipe, si quid habes: et me fecere poetam
 
Pierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt
 
vatem pastores, sed non ego credulus illis.
 
Nam neque adhuc Vario videor, nec dicere Cinna 35
 
digna, sed argutos inter strepere anser olores.
Moeris
Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto,
 
si valeam meminisse; neque est ignobile carmen:

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi