94
quis enim cuiquam inimicior quam Deiotaro Caesar? aeque atque huic ordini, ut equestri, ut Massiliensibus, ut omnibus quibus rem publicam populi Romani caram esse sentiebat. igituris igitur V2 a quo vivo nec praesens nec absens rex Deiotarus quicquam aequi boni impetravitimpetravit Poggius: imperavit V, apud mortuumapud eum mortuum Ernest gratiosus Vbaldinus: gratus V factus est gratiosus. compellarat hospitem praesens, computarat pecuniampecuniam impetrarat add. V, ego delevi, videtur varia lectio e l. 2 migrasse (computarat, pecuniam imperarat Poggius), in eius tetrarchiatetrarchiam Poggius unum ex Graecis comitibus suis conlocarat, Armeniam abstulerat a senatu datam. haec vivus eripuit, redditreddidit Poggius mortuus.
95
at quibus verbis? modo aequum sibi videri, modo non iniquum. mira verborum complexio! at ille numquam—semper enim absenti adfui Deiotaro— quicquam sibi quod nos pro illo postularemus aequum dixit videri. syngrapha sesterti centiens per legatos, viros bonos, sed timidos et imperitos, sine nostrasine nostra Muretus: sinestra V: sine sua Poggius: sine Sexti Ferrarius (cf. Att. xvi. 3.6), sine reliquorum hospitum regis sententia facta in gynaecio estest Halm: et V: del. Poggius, quo in loco plurimae res venierunt et veneunt. qua ex syngrapha quid sis acturus meditere censeo: rex enim ipse sua sponte, nullis commentariis Caesaris, simul atque audivit eius interitum, suo Marte res suas recuperavit.