86
at etiam misericordiam captabas: supplex te ad pedes abiciebasabic. cn2t: obic. n1s: eic. V. quid petens? ut servires? tibi uni peteres qui ita a puero vixeras ut omnia paterere, ut facile serviresut facile servires del. Cobet; a nobis populoque Romano mandatum id certe non habebas. O praeclaram illam eloquentiam tuam, cum es nudus contionatus! quid hoc turpius, quid foedius, quid suppliciis omnibus dignius? num exspectas dum te stimulis fodiamusfodiamus Vc: fodiam nst? haec te, si ullam partem habes sensus, lacerat, haec cruentat oratio. vereor ne imminuam summorum virorum gloriam; dicam tamen dolore commotus. quid indignius quam viverequid indignius quam vivere V: nonne indignus tu tueri D eum qui imposuerit diadema, cum omnes fateantur iure interfectum esse qui abiecerit?