82
atqueatque D: itaque V ex illo die recordamini eius usque ad Idus Martias consulatum. quis umquam apparitor tam humilis, tam abiectus? nihil ipse poterat; omnia rogabat; caput in aversamadversam D lecticam inserensinferens D, beneficia quae venderetvenderet D: videret V a conlega petebat. ecce Dolabellae comitiorum dies. sortitio praerogativae; quiescit. renuntiatur: tacet. prima classis vocaturvocatur renuntiatur add. codd., del. Madvig, deinde itaita V: om. D ut adsolet suffragiasex ante suffrag. add. Niebuhr: equitum post suffrag. Mommsen, tum secunda classisclassis vocatur V, quae omnia sunt citius facta quam dixi.
83
confecto negotio bonus augur—C. LaeliumC. om. D diceres—'Alio die’ inquit. O impudentiam singularem! quid videras, quid senseras, quid audieras? neque enim te de caelo servasse dixisti necnec enim D hodieneque hodie D dicis. id igitur obvenit vitium quod tu iam Kalendis Ianuariis futurum esse provideras et tanto ante praedixeras. ergo hercule magna, ut spero, tua potius quam rei publicae calamitate ementitus es auspicia; obstrinxisti religione populum RomanumP. R. religione D; augur auguri, consul consuli obnuntiastinuntiavisti D. nolo plura, ne acta Dolabellae videar convellere, quae necesse est aliquando ad nostrum conlegium deferantur. sed adrogantiam hominis insolentiamque cognoscite.