74
hanc tamen auctionem heredes L. Rubri decreto Caesaris prohibuerunt. haerebat nebulo: quo se verteret non habebat. quinquin V: quippe in D his ipsiseis ipsis coni. Halm temporibus domi Caesaris percussor ab isto missus deprehensus dicebatur esse cum sica: de quo Caesar in senatu aperte in te invehens questus est. proficiscitur in Hispaniam Caesar paucis tibi ad solvendum propter inopiam tuam prorogatis diebus. ne tum quidem sequeris. tam bonus gladiator rudem tam citocito accepisti D? hunc igitur quisquam qui in suis partibus, id est in suis fortunis, tam timidus fueritfuerat V pertimescat.