68
O audaciam immanem! tu etiametiam om. D ingredi illam domum ausus es, tu illud sanctissimum limen intrare, tu illarum aedium dis penatibus os impurissimumimportunissimum D ostendere? quam domum aliquamdiu nemo aspicere poterat, nemo sine lacrimis praeterire, hac te in domo tam diu deversaridiversari D non pudet? in qua, quamvis nihil sapias, tamen nihil tibi potest esse iucundum. an tu illa in vestibuloin vestibulo Muretus: in vestibuloa V: vestibula D rostrarostra Orelli: rostra (-an V) spolia codd.: rostra an (vel ac) spolia Graevius cum aspexisti, domum tuam te introire putasfort. putas introire (numeri gratia)? fieri non potest. quamvis enim sine mente, sine sensu sis, ut es, tamen et te et tuaet te et tua te (mg. add.) et ei tua V et tuos nosti. nec vero te umquam neque vigilantem neque in somnis credo posse mente consistere. necesse est, quamvis sis, ut es, violentusvinolentus n2t et furens, cum tibi obiecta sit species singularis viri, perterritum te de somno excitari, furere etiam saepe vigilantem.