65
tantus igitur te stupor oppressit vel, ut verius dicam, tantus furor ut primum, cum sector sis isto loco natus, deinde cum Pompei sector, non te exsecratumexsecrandum D populo Romano, non detestabilem, nonnon post deos om. cns, ed. R omnis tibi deos, non omnis homines et esseet esse D: esse V inimicos et futuros scias? at quam insolenter statim helluo invasit in eius viri fortunas cuius virtute terribilior erat populus Romanus exteris gentibus, iustitia carior! in eius igitur viriviri om. D copias cum se subito ingurgitasset, exsultabat gaudio persona de mimo, modo egens, repente dives. sed, ut est apud poetam nescio quem ‘male parta male dilabuntur.'
66
incredibile ac simile portenti est quonam modo illa tam multa quam paucis non dico mensibus sed diebus effuderit. maximus vini numerus fuit, permagnum optimi pondus argenti, pretiosa vestis, multa et lauta supellex et magnifica multis locis, non illa quidem luxuriosi hominis, sed tamen abundantis. Horum paucis diebus nihil erat. quae Charybdis tam voraxtam vorax, tam inexplebilis Cus.?