52
quid cupide a senatu, quid temere fiebat, cum tu unus adulescens universum ordinem decernere de salute rei publicae prohibuisti, neque semelneque id semel D, sed saepius, neque tu tecum de senatus auctoritate agi passus es? quid autem agebatur nisi ne delerideleri cn1s: -ere Vn2t et evertievertere D rem publicam funditus velles, cum te neque principes civitatis rogando neque maiores natu monendoneque ... monendo om. V neque frequens senatus agendo de vendita atque addicta sententia movere potuitpotuit potuisset Madvig. qui supra velles? Cum (ita ns) scribit? tum illud multis rebus ante temptatis necessario tibi volnus inflictum estest om. D quod paucis ante te, quorum incolumis fuit nemo:
53
tum contra te dedit arma hic ordo consulibus reliquisque imperiis et potestatibus: quae non effugisses, nisi te ad arma Caesaris contulisses. tu, tu, inquam, M. Antoni, princeps C. Caesari omnia perturbare cupienti causam belli contra patriam ferendiferendi Eberhard: inferendi codd. dedisti. quid enim aliud ille dicebat, quam causam sui dementissimi consili et facti adferebat, nisi quod intercessio neglecta, ius tribunicium sublatum, circumscriptussublatum circ. om. V1 a senatu esset Antonius? omitto quam haec falsa, quam levia, praesertim cum omnino nulla causa iusta cuiquam esse possit contra patriam arma capiendi. sed nihil dede om. D Caesare: tibi certe confitendum estest V: si ct: sit ns causamcausa D perniciosissimi belli inin om. V1 persona tua constitisse.