51
nam cum L. Lentulo C. Marcello consulibus Kalendis Ianuariis labentemlabentem Vnt: labantem cs et prope cadentem rem publicam fulcire cuperetis ipsique C. Caesari, si sana mente esset, consulere velletis, tum iste venditum atque emancipatum tribunatum consiliis vestris opposuit cervicesque suas ei subiecit securi qua multi minoribus in peccatis occiderunt. in tein te Vc: in mente t: in te autem ns, M. Antoni, id decrevit senatus et quidem incolumis, nondum tot luminibuslumibibus Vc: luminaribus nst exstinctis quod in hostem togatum decerni est solitum more maiorum. et tu apud patres conscriptos contra me dicere ausus es, cum ab hoc ordine ego conservator essem, tu hostis rei publicae iudicatus? commemoratio illius tui sceleris intermissa est, non memoria deleta. dum genus hominum, dum populi Romani nomen exstabit—quod quidem erit, si per tepro te V licebitlicuerit D, sempiternum—tua illa pestifera intercessio nominabitur.