43
at quanta merces rhetori data est! auditeaudite semel habet Suetonius, audite, patres conscripti, et cognoscite rei publicae volnera. duo milia iugerum campi Leontini Sex. Clodio rhetori adsignasti et quidem immunia, ut populi Romanipopuli Romani V: pro D: om. Suet. tanta mercede nihil sapere disceres. num etiam hoc, homo audacissime, ex Caesaris commentariis? sed dicam alio loco et de Leontino agro et de Campano, quos iste agros ereptos rei publicae turpissimis possessoribus inquinavit. iam enim, quoniam criminibus eius satis respondi, de ipso emendatore et correctore nostro quaedam dicenda sunt. nec enim omnia effundam, ut, si saepius decertandum sit, ut erit, semper novus veniam: quam facultatem mihi multitudo istius vitiorum peccatorumque largitur.
44
visne igitur te inspiciamus a puero? sic opinor; a principio ordiamur. tenesnetenes V1 memoria praetextatum te decoxisse? ‘Patris’ inquies ‘ista culpa est.’ concedo. etenim est pietatis plena defensio. illud tamen audaciae tuae quod sedisti in quattuordecim ordinibus, cum esset lege Roscia decoctoribus certus locus constitutusconstitutus om. V1, quamvis quis fortunae vitio, non suo decoxisset. sumpsisti virilemvirilem togam D, quam statim muliebrem togamtogam V: stolam D reddidisti. primo volgare scortum; certa flagiti merces nec ea parva; sed cito Curio intervenit qui te a meretricio quaestu abduxit et, tamquam stolam dedisset, in matrimonio stabili et certoet certo et V1: et certo te coni. Halm conlocavitlocavit D.