41
et quidem vide quam te amarit is qui albus aterne fuerit ignoras. fratris filium praeteritpraeterit Vns: -riit c: -reo t, Q. Fufi, honestissimi equitis Romani suique amicissimi, quem palam heredem semper factitarat, ne nominat quidemne nomen quidem perscripsit D: te, quem numquam viderat aut certe numquamaut certe numq. Faernus: ut (aut V2) cere numq. V: ac ne umq. D salutaverat, fecit heredem. velim mihi dicas, nisi molestum est, L. TurseliusTursecius D qua facie fuerit, qua statura, quo municipio, qua tribu. ‘nihil scio’ inquiesinques V: inquis Klotz ‘nisi quae praedia habuerit.’ igituris igitur V2 fratrem exheredans te faciebat heredem. in multas praeterea pecunias alienissimorum hominum vi eiectis veris heredibus, tamquam heres esset, invasit.
42
quamquam hoc maxime admiratus sum, mentionem te hereditatum ausum esse facere, cum ipse hereditatem patris non adisses.