39
quid vero ille singularissingularis V: consularis D vir ac paene divinus de me senserit sciunt qui eum de Pharsaliaeum Pharsalica D fuga Paphum persecuti sunt. numquam ab eo mentio de me nisi honorifica, nisi plena amicissimi desideri, cum me vidisse plus fateretur, se speravisse meliora. et eius viri nomine me insectari audes cuius me amicumme ante amicum om. V1: amicum me coni. Halm, te sectoremsectatorem s2t esse fateare? sed omittatur bellum illud in quo tu nimium felix fuisti. ne de iocisde iocis Wesenberg: iocis D: totis V quidem respondebo quibus me in castris usum esse dixisti: erant quidem illaquidem illa Vns: illa quidem ct castra plena curae; verum tamen homines, quamvis in turbidis rebus sint, tamen, si modo homines sunt, interdum animis relaxantur.
40
quod autem idem maestitiam meam reprehendit, idem iocum, magno argumento est me in utroque fuisse moderatum.
40
hereditateshereditates Naugerius (1): -tate V: -tatem D mihi negasti venire. Vtinam hoc tuum verum crimen esset! plures amici mei et necessarii viverent. sed qui istuc tibi venit in mentem? ego enim amplius sestertium ducentiens acceptum hereditatibus rettuliretuli VD. quamquam in hoc genere fateor feliciorem esse te. me nemo nisi amicus fecit heredem, ut cum illo commodo, si quod erat, animi quidam dolor iungeretur; te is quem tu vidisti numquam, L. Rubrius Casinas fecit heredemfecit heredem del. Madvig (peiore numero).