37
castra mihi Pompei atque illud omne tempus obiecisti. quo quidem tempore si, ut dixi, meum consiliumdiximus consilium V auctoritasque valuisset, tu hodie egeres, nos liberi essemus; res publica non tot duces et exercitus amisisset. fateor enim me, cum ea quae acciderunt providerem futuraprovidem futuram V, tanta in maestitia fuisse quanta ceteri optimi cives, si idem providissent, fuissent. dolebam, dolebam, patres conscripti, rem publicam vestris quondam meisque consiliis conservatam brevi tempore esse perituram. nec vero eram tam indoctus ignarusque rerum ut frangerer animo propter vitae cupiditatem, quae me manens conficeret angoribus, dimissa molestiis omnibus liberaret. illosillos hos Cus. ego praestantissimos viros, lumina rei publicae, vivere volebam, tot consularis, tot praetorios, tot honestissimos senatores, omnem praeterea florem nobilitatis ac iuventutis, tum optimorum civium exercitus; qui si viverent, quamvis iniqua condicione pacis—mihi enim omnis pax cum civibus bello civili utilior videbatur—rem publicam hodie teneremus.