35
virumvirum Vcn2: verum n1st res illa quaerebat. quod si te in iudicium quis adducat usurpetque illud Cassianum, ‘cui bono fuerit,’ vide, quaeso, ne haereas. quamquam illud quidem fuit, ut tu dicebasillud fuit tu ut dicebas quidem V, omnibus bono qui servire nolebant, tibi tamen praecipue qui non modo non servis sed etiam regnas; qui maximo te aere alieno ad aedem Opis liberavistiliberasti n: liberabis V; qui per easdem tabulas innumerabilem pecuniam dissipavisti; ad quem e domo Caesaris tam multa delata sunt; cuius domidomus D quaestuosissima est falsorum commentariorum et chirographorum officina, agrorum, oppidorumofficina ... oppidorum om. V, immunitatiumimmunitas c: -tatis nst, vectigalium flagitiosissimae nundinae.
36
etenim quae res egestati et aeri alieno tuo praeter mortem Caesaris subvenire potuisset? nescio quid conturbatus essemihi esse D videris: num quid subtimes ne ad te hoc crimen pertinere videatur? libero te metu: nemo credet umquam; non est tuum de re publica bene mereri; habet istius pulcherrimi facti clarissimos viros res publica auctores; ego te tantum gaudere dico, fecisse non arguo. respondi maximis criminibus: nuncnunc ed. R: num Vcns: tunc t etiam reliquis respondendum est.