23
quod vero dicere ausus es idque multis verbis, opera mea Pompeium a Caesaris amicitia esse diiunctumdisiunctum D ob eamque causam culpa mea bellum civile esse natum, in eo non tu quidem tota re sed, quod maximum est, temporibus errasti. ego M. Bibulo, praestantissimo civicivi (cui t) D: cive V, consule nihil praetermisi, quantum facere enitiqueenitique Vc: innitique nst potui, quin Pompeium a Caesaris coniunctione avocarem. in quo Caesar felicior fuit. ipse enim Pompeium a mea familiaritate diiunxitdisiunxit D. postea vero quam se totum Pompeius Caesari tradidit, quid ego illum ab eo distrahere conarer? stulti erat sperare, suadere impudentis.