6
ecce enim Kalendis Iuniis, quibus ut adessemus edixerantedixerat t, mutata omnia: nihil per senatum, multa et magna per populum et absente populo et invito. consules designati negabant se audere in senatum venire; patriae liberatores urbe carebant ea cuius a cervicibus iugum servile deiecerant, quos tamen ipsi consules in contionibusin cont. V: et in cont. D et in omni sermone laudabant. veterani qui appellabanturqui appellabantur Vns: qui appellantur ct: om. Arusianus K. vii. p. 488: del. Jordan: appellabantur transponit post habebant Hirschfelder (del. qui), quibus hic ordo diligentissime caveratcaverant (sup. l. timebant) V: timebat, caverat t, non ad conservationem earum rerum quas habebant, sed ad spem novarum praedarum incitabantur. quae cum audire mallem quam videre haberemque ius legationis liberum, ea mente discessi ut adessem Kalendis Ianuariis, quod initium senatus cogendi fore videbatur.