10
si vero coloniarum et municipiorum sine ulla dubitatione hostis est, quid tandem huius censetis urbis quam ille ad explendasexplendas bo: expiandas htv egestates latrocini sui concupivit, quam iam peritus metator et callidus decempeda sua Saxa diviserat? recordamini, per deos immortalis! patres conscripti, quid hoc biduo timuerimus a domesticis hostibushostibus id est, qui intra moenia hostes sunt add. codd., del. Ferrarius rumoribus improbissimis dissipatis. quis liberos, quis coniugem aspicere poterat sine fletu? quis domum, quis tecta, quis larem familiarem? aut foedissimam mortem omnes aut miserabilem fugam cogitabant. haec a quibus timebantur, eos hostis appellare dubitamus? gravius si quis attulerit nomen, libenter adsentiar: hoc volgari contentus vix sum, leviore non utar.