9
refugit animus, patres conscripti, eaque dicere reformidatreformidat Naugerius (2): formidat codd. quae L. Antonius in Parmensium liberis et coniugibus effecerit. quas enim turpitudines Antonii libenter cum dedecorecum dedecore hoc loco habent bhosv, post subierunt t: om. codd. Ferrarii subierunt, easdem per vim laetantur aliis se intulisse. sed vis calamitosa est quam illis obtuleruntobtulerunt t: intulerunt cett.: libido flagitiosa qua Antoniorum oblita est vita. est igitur quisquam qui hostis appellare non audeat quorum scelere crudelitatem Carthaginiensium victam esse fateatur? qua enim in urbe tam immanis Hannibal capta quam in Parma surrepta Antonius? nisi forte huius coloniae et ceterarum in quas eodem est animo non est hostis putandus.