50
quae cum ita sint, de mandatis litterisque M. Lepidi, viri clarissimi, Servilio adsentior, et hoc amplius censeo, Magnum Pompeium, Gnaei filium, pro patris maiorumque suorum animo studioque in rem publicam suaque pristina virtute, industria, voluntate fecisse, quod suam eorumque quos secum haberet operam senatui populoque Romano pollicitus esset, eamque rem senatui populoque Romano gratam acceptamque esse, eique honori dignitatique eam rem fore. hoc vel coniungi cum hoc senatus consulto licet vel seiungi potest separatimque perscribi, ut proprio senatus consulto Pompeius conlaudatus esse videatur.
1
si, utsi ut h: sicut cett. ex litteris quae recitatae sunt, patres conscripti, sceleratissimorum hostium exercitum caesum fusumquefusum caesumque Nonius p. 312 cognovi, sic, id quod et omnes maxime optamus et exet ex Naugerius (1): ex codd. ea victoria quae parta est consecutum arbitramur, D. Brutum egressum iam Mutina esseesse si hosv cognossemcognossem b: cognovissem cett., propter cuius periculum ad saga issemus, propter eiusdem salutem redeundum ad pristinum vestitum sine ulla dubitatione censerem. ante vero quam sit ea res quam avidissime civitas exspectat adlata, laetitia fruilaetitia frui b: laetitiae risus (rursus s1) cett. satis est maximae praeclarissimaeque pugnae; reditum ad vestitum confectae victoriae reservatereservate hv: reservare bos: servare t.