36
'Concordiae factam esse mentionem scribitis in senatu et legatos esse consularis quinque. difficile est crederecredere del. Madvig, eoseos cos s: esse cons. t: consules v (cf. viii. 20)que-que addidi qui me praecipitem egerint, aequissimas condiciones ferentem et tamen ex his aliquid remittere cogitantem, putareputare del. Manutius (contra Priscian. K. iii. p. 70) aliquid moderate aut humane esse facturosesse facturos facturum Priscian.. vix etiam veri simile est, qui iudicaverint hostem Dolabellam ob rectissimum facinus, eosdem nobis parcere posse idem sentientibus.’ Parumne videtur omnium facinorum sibi cum Dolabella societatem initam confiteri? nonne cernitis ex uno fonte omnia scelera manare? ipse denique fatetur, hoc quidem satis acute, non posse eos qui hostem Dolabellam iudicaverint ob rectissimum facinus—ita enim videtur Antonio—sibi parcere idem sentienti.