34
O miser cum re, tum hoc ipso quod non sentis quam miser sis! sed maximum crimen audite. ‘denique quid non aut probastisprobastis t: probavistis cett. aut fecistis quod faciatquod faciat os1: quid faciat s2tv: que faciat b, si reviviscat'—quis? credo enim, adferet aliquod scelerati hominis exemplum—'Cn. Pompeius ipse?’ O nos turpis, si quidem Cn. Pompeium imitatiimitati t: imitaturi cett. sumus! ‘aut filius eius, si modomodo t: domi (-o b) cett. possit.’ poterit, mihi crede: nam paucis diebus et in domum et in hortos paternos immigrabit. ‘postremo negatis pacem fieri posse, nisi aut emisero Brutum aut frumento iuvero.’ Alii istuc negant: ego vero, ne si ista quidem feceris, umquam tecum pacem huic civitati futuram puto. ‘quid? hoc placetne veteranis istis? quibus adhuc omnia integra sunt.’ nihil vidi tam integrum quam ut oppugnare imperatorem incipiant quem tanto studio consensuque oderintoderint scripsi: ostenderint t: offenderint bsv: ostenderint quam oderint Lehmann: cum tantum studium consensumque ostenderint Halm: fort. cum ... offensionem ostenderint.