33
'securi percussos PetraeumPetrum Haupt: Petrum codd. et Menedemum, civitate donatos et hospites Caesaris, laudastis.’ non laudavimuslaudavimus Lambinus: -amus codd. quod ne audivimus quidem. valde enim nobis in tanta perturbatione rei publicae de duobus nequissimis Graeculis cogitandum fuit. ‘Theopompum, nudum, vivi scripsi: ñ (om. o) codd. expulsum a Trebonio, confugere Alexandream neglexistis.’ Magnum crimen senatus! de Theopompo, summo homine, negleximus, qui ubi terrarum sit, quid agat, vivat denique an mortuus sit, quis aut scit aut curat? ‘Ser. Galbam eodem pugione succinctum in castris videtis.’ nihil tibi de Galba respondeo, fortissimo et constantissimo civi: coram aderit; praesenspraesens b1: tibi add. post praes. b2otv, post respond. s et ipse et ille quem insimulas pugio respondebit. ‘milites aut meos aut veteranos contraxistis tamquam ad exitium eorum qui Caesarem occiderant: et eosdem nec opinantis ad quaestoris sui aut imperatoris aut commilitonum suorum pericula impulistis.’ scilicet verba dedimus, decepimus: ignorabat legio Martia, quarta, nesciebantnesciebant nec sciebant bt: ignorabant s veterani quid ageretur; non illi senatus auctoritatem, nonnon ... non op: an ... non bt: num ... an s: non ... an v libertatem populi sequebantur: Caesaris mortem ulcisci volebant, quam omnes fatalem fuisse arbitrabantur; te videlicet salvum, beatum, florentem esse cupiebant.