9
quid enim est minus non dico oratoris, sed hominis quam id obicere adversario quod ille si verbo negarit longius progredi non possit qui obiecerit? at ego non nego, teque in isto ipso convinco non inhumanitatis solum sed etiam amentiae. quod enim verbum in istis litteris est non plenum humanitatissolum ... humanitatis om. D, offici, benevolentiae? omne autem crimen tuumtuum meum n2: del. Manutius est quod de te in his litteris non male existimem, quod scribamscribebam V tamquam ad civem, tamquam ad bonum virum, non tamquam ad sceleratum et latronem. at ego tuas litteras, etsi iure poteram a te lacessitus, tamen non proferam: quibus petis ut tibi per me liceat quendam de exsilio reducere, adiurasque id te invito me non esse facturum; idque a me impetrasimpetrasti Bake. quid enim me interponerem audaciae tuae, quamquem D neque auctoritas huius ordinis neque existimatio populi Romani neque leges ullae possent coercere?
10
verum tamen quid erat quod me rogares, si erat is de quo rogabas Caesaris lege reductus? sed videlicet meam gratiam voluit esse, in quo ne ipsius quidem ulla esse poterat lege lata.