28
est quidemquidam quidam b: ibidem Madvig alter Saserna: sed omnes tamentamen del. Rau tantam habent similitudinem inter se ut in eorum praenominibus errem. nec vero Extitius, Philadelphi frater, quaestor, praetermittendus est, ne, si de clarissimo adulescente siluero, invidisse videar Antonio. est etiam Asinius quidam senator voluntarius, lectus ipse a sea sese Garatoni. apertam curiam vidit post Caesaris mortem: mutavit calceos; pater conscriptus repente factus est. nonnon om. t novi Sex. AlbesiumAlbesium bt: Albedium nsv, sed tamen neminem tam maledicum offendi qui illum negaret dignumindignum b Antoni senatu. arbitror me aliquos praeterisse; de eis tamen qui occurrebant tacere non potui. hoc igitur fretus senatu Pompeianum senatum despicit, in quo decem fuimus consulares: qui si omnes viverent, bellum omnino hoc non fuisset; auctoritati cessisset audacia.