16
at periculum est ne opprimamur. non metuo ne is qui suis amplissimis fortunis nisi nobisnobis bonis vp salvis frui non potest prodat salutem suam. bonos civis primum natura efficit, adiuvat deinde fortuna. omnibus enim bonis expedit salvam esse rem publicam. sed in eis qui fortunati sunt magis id apparet.
17
quis fortunatior Lepido, ut ante dixi, quis eodem sanior? vidit eius maestitiam atque lacrimas populus Romanus Lupercalibus; viditvidit om. t quam abiectus, quam confectus esset, cum Caesari diadema imponensponens t Antonius servum se illius quam conlegam esse malebat. qui si reliquis flagitiis et sceleribus abstinereabstinere np: se ante abstin. add. bs, post si t potuisset, tamen unum ob hoc factum dignum illum omni poena putarem. nam si ipse servire poterat, nobis dominum cur imponebat? et si eius pueritia pertulerat libidines eorum qui erant in eum tyranni, etiamne in nostros liberos dominum et tyrannum comparabat? itaque illo interfecto qualem in nos eum esse voluit, talis ipse in ceterosin ceteros del. Pluygers exstitit.