12
satis inconsiderati fuit, ne dicam audacis, rem ullam ex illis attingere; retinere vero quis poterit clarissimo domino restituto? an is non reddet qui domini patrimonium circumplexus quasi thesaurumthesaurum om. t draco, Pompei servus, libertus Caesaris, agri Lucani possessiones occupavit? atque illud septiens miliens quod adulescenti, patres conscripti, spopondistis, ita discribetur ut videatur a vobis Cn. Pompei filius in patrimonio suo conlocatus. haec senatus: reliqua populus Romanus in ea familia quam vidit amplissimam persequetur, in primis paternum auguratus locum, in quemin quem codd. Ferrarii: in q~ p: in que t: in quo nsv: om. b ego eum, ut quod a patre accepi filio reddam, mea nominatione cooptabo. Vtrum igitur augurem Iuppiter optimus maximusluppiter Opt. Maximus Pluygers: i. o. m. bnst: iovis maximi vp: lovis Opt. Max. Poggius cuius interpretes internuntiique constituti sumusnos post sumus add. Madvig, utrum populus Romanus libentius sanciet, Pompeiumne an-ne an tv: ne bns Antonium? mihi quidem numine deorum immortalium videtur hoc fortuna voluisse ut actis Caesaris firmis ac ratis Cn. Pompei filius posset et dignitatem et fortunas patrias recuperare.