5
non recordamini, per deos immortalis! quas in eosper deos ... eos D: om. V1: quas in eos V2 sententias dixeritis? Acta M. Antoni rescidistis; leges refixistis; per vim et contra auspicia latas decrevistis; totius Italiae dilectusdilectum D excitavistis; conlegam et scelerum sociumsocium scelerum D omnium hostem iudicavistis. cum hoc quae pax potest esse? Hostis si esset externussi esset externus hostis D tamen id D, id ipsum vix talibus factis, sed posset aliquo modo. Maria, montes, regionum magnitudines interessent; odisses eum quem non videres. hi in oculis haerebunt et, cum licebit, in faucibus; quibus enim saeptis tam immanis beluas continebimus? at incertus exitus belli. estest ÷est s: est. Est n omnino fortium virorum, quales vos esse debetis, virtutemvirtute D praestare—tantum enim possunt— fortunae culpam non extimescere.