29
facite hoc meum consilium legiones novas non improbare; nam Martiam et quartam nihil cogitantiscogitantis Madvig: cogitatis t: cogitetis cett. praeter dignitatem et decus comprobaturas esse certocerto Orelli: certe codd. scio: quid? veteranos non veremur—nam timeri se ne ipsi quidem volunt—quonam modo accipiantquonam modo accipiant t: sed quo. m. accipient (-ant v) cett. severitatem meam? multa enim falsa de me audierunt; multa ad eos improbi detuleruntimprovide detulerunt D: corr. Poggius, quorum commoda, ut vos optimi testes estis, semper ego sententia, auctoritate, oratione firmavi: sed credunt improbis, credunt turbulentis, credunt suis. sunt autem fortes illi quidem, sed propter memoriam rerum quas gesserunt pro populi Romani libertate et salute rei publicae nimis feroces et ad suam vim omnia nostra consilia revocantes.