28
quod si non extra castra congrediemur, quae ad conloquium castra sumentur? in nostra ille numquam veniet; multo minus nos in illius. reliquum est ut et accipiantur et remittantur postulata per litteras. ergo erimus in castris, meaquemea quidem Halm ad omnia postulata una sententia; quam cum hic vobis audientibus dixero, isseisse scripsi: isse et codd. (cf. ii. 78, 89), redisse me putatote: legationem confeceroconfecero b: confero cett.. omnia ad senatum mea sententia reiciam, quaecumque postulabit Antonius. neque enim licet aliter neque permissum est nobis ab hoc ordine, ut bellis confectis decem legatis permitti solet more maiorum, neque ulla omnino a senatu mandata accepimus. quae cum agam in consilio non nullisnon nullis Poggius: ñulis ns: nullis btv, ut arbitror, repugnantibus, nonne metuendum est ne imperita militum multitudo per me pacem distineri putet?