25
possumne igitur satis videri cautus, satis providus, si me huic itineri tam infesto tamque periculosotam periculoso t commisero? gloriam in morte debent ei qui in re publica versantur, non culpae reprehensionem et stultitiae vituperationem relinquere. quis bonus non luget mortem Treboni? quis non dolet interitum talis et civis et viri? at suntat sunt n: adsunt s: assunt btv qui dicant dure illi quidem, sed tamen dicunt: minus dolendum quod ab homine impuro nefarioque non caverit. etenim qui multorum custodem se profiteatur, eum sapientes sui primum capitis aiunt custodem esse oportere. cum saeptus sis legibus et iudiciorum metu, non sunt omnia timenda neque ad omnis insidias praesidia quaerenda. quis enim audeat luciluci bn1 (-e n2) s2v: duce s1: om. t, quis in militari via, quis bene comitatum, quis inlustrem aggredi? haec neque hoc tempore neque in me valent.