23
nunc, quaeso, attendite num aberret aa del. Madvig coniectura suspicio periculi mei. Etruriam discriminat Cassia. scimusne igitur, Pansa, quibus in locis nunc sit Lentonis Caesenni vii viralis auctoritas? nobiscum nec animo certe est nec corporein litt. corpo def. V usque ad finem orationis (cf. ad xi. 17). si autem aut domi est aut non longe a domo, certe in Etruria est, id est in via. quis igitur mihi praestat Lentonem uno capite esse contentum? dic mihi praeterea, Pansa, Ventidius ubi sit, cui fui semper amicus ante quam ille rei publicae bonisque omnibus tam aperte est factus inimicus. possum Cassiam vitare, teneretenere d, ed. R: et t: om. bnsv: fort. sequi ante quid si supplendum Flaminiam: quid, si Anconam, ut dicitur, Ventidius venerit, poterone Ariminum tuto accedere? restat Aurelia. hic quidem etiam praesidia habeohabebo b; possessiones enim sunt P. Clodi. tota familia occurret; hospitio invitabit propter familiaritatem notissimam.