22
quod cum ita sit, nihilne mihi de periculo meo cogitandum putatis? hic cum essem in urbe ac domi, tamen multa saepe temptata sunt, ubi me non solum amicorum fidelitas sed etiam universae civitatis oculi custodiunt: quid censetis, cum iter ingressus ero, longum praesertim, nullasne insidias extimescendaspertimescendas D? tres viae sunt ad Mutinam—quo festinat animus ut quam primum illud pignus libertatis populi Romani, D. Brutum, aspicere possim; cuius in complexu libenter extremum vitae spiritum ediderim, cum omnes actiones horum mensumhorum mensum Muretus: horum mensunusum V: honorum D, omnes sententiae meae pervenerint ad eum qui mihi fuit propositus exitumexitum Manutius: exitus codd. (exitum q. m. f. p. exitus ns). tres ergo, ut dixi, viae: a supero mari Flaminia, ab infero Aurelia, media Cassia.