5
at beneficio sum tuo usus. quo? quamquam illud ipsum quod commemoras semper prae me tuli: malui me tibi debere confiteri quam cuiquam minus prudentipudenti Bake non satis gratus videri. sed quo beneficio? quodquod Vc: quo nst me Brundisi non occideris? quem ipse victor qui tibi, ut tute gloriari solebas, detulerat ex latronibus suis principatum, salvum esse voluisset, in Italiam ire iussisset, eum tutu ut V (cf. § 76) occideres? fac potuisse. quod est aliud, patres conscripti, beneficium latronum nisi ut commemorare possint eis se dedisse vitam quibus non ademerint? quod si esset beneficium, numquam quiqui V: ii qui D illum interfecerunt a quo erant conservatiservati D, quos tu ipseipse om. V clarissimos viros soles appellareappellare soles D, tantam essent gloriam consecuti. quale autem beneficium est quod te abstinueris nefario scelere? qua in re non tam iucundum mihi viderivideri mihi D debuit non interfectum meme suppl. Madvig a te quam miserum te idid te D impune facere potuisse.