12
senatus consulta falsa delata ab eo iudicavimus: num ea vera possumus iudicare-sumus iudicare hic rursus incipit V (cf. ad xi. 17)? leges statuimus per vim et contra auspicia latas eisque nec populum nec plebem teneri: num eas restitui posse censetis? sestertium septiens miliens avertisse Antonium pecuniae publicae iudicavistis: num fraude poterit carere peculatus? immunitates ab eo civitatibuscivitates D, sacerdotia, regna venierunt: num figentur rursus eae tabulae quas vos decretis vestris refixistis? quod si ea quae decrevimus obruere volumusvolumus om. V1, num etiam memoriam rerum delere possumus? quando enim obliviscetur ulla posteritas cuius scelere in hac vestitus foeditate fuerimus? Vt centurionum legionis Martiae Brundisi profusus sanguis eluatureluatur bn2: elevatur V: eluitur n1stv, num eluielui V: ęui t: eius cett. praedicatio crudelitatis potest? Vt media praeteream, quae vetustas tollet operum circumcirca D Mutinam taetra monumentamunimenta D, sceleris indicia latrocinique vestigia?