5
quid autem non integrum est sapienti quod restitui potest? cuiusvis hominis est errare; nullius nisi insipientis perseverare in errorein errore perseverare tv. posteriores enim cogitationes, ut aiunt, sapientiores solent esse. discussa est illa caligo quam paulo ante dixi; diluxit, patet, videmus omnia, neque per nos solum, sed admonemur a nostris. attendistis paulo ante praestantissimi viri quae esset oratio. ‘maestam’ inquit ‘domum offendi, coniugem, liberos. admirabantur boni viri, accusabant amici quod spe pacis legationem suscepissem.’ nec mirum, P. Servili: tuis enim severissimisseverissimis Gulielmius: verissimis codd. gravissimisque sententiis omni est non dico dignitate sed etiam spe salutis spoliatus Antonius.
6
ad eum ire te legatum quis non mirareturmiretur s, ut voluit Ernesti? de me experior: cuius idem consilium quod tuum sentio quam reprehendatur. nos reprehendimur soli? quid? vir fortissimus Pansa sine causa paulo ante tam accurate locutus est tam diu? quid egit nisi uti falsam proditionis a se suspicionem depelleret? Vnde autem ista suspicio est? ex pacis patrocinio repentino quod subito suscepit eodem captus errore quo nos.