40
quae cum ita sint, eam quam dixi sententiam vobis, patres conscripti, censeo comprobandam.
1
etsi minime decere videtur, patres conscripti, falli, decipi, errare eum cui vos maximis saepe de rebus adsentiaminiassentiabamini t, consolor me tamen quoniam vobiscum pariter et una cum sapientissimo consule erravi. nam cum duo consulares spem honestae pacis nobis attulissent, quod erant familiares M. Antoni, quod domestici, nosse aliquod eius volnus quod nobis ignotum esset videbantur. apud alterum uxor, liberi; alter cotidie litteras mittere, accipere, aperte favere Antonio.
2
hi subito hortari ad pacem, quod iam diu non fecissent, non sine causa videbantur. accessit consul hortator. at qui consul! si prudentiam quaerimus, qui minime falli posset; si virtutem, qui nullam pacem probaret nisi cum cedentecum cedente Jeep: concedente (-i b) bt: cedente n1sv: cedente hoste n2 atque victo; si magnitudinem animi, qui praeferret mortem servituti. vos autem, patres conscripti, non tam immemores vestrorum gravissimorum decretorum videbamini quam spe adlata deditionis quam amici pacem appellare mallentappellare mallent n, ut correxit Scala: appellarem (-ent b) alieni rell. de imponendis, non accipiendis legibus cogitare. auxerat autem meam quidem spem, credo item vestram, quod domum Antoni adflictam maestitia audiebam, lamentari uxorempost uxorem lacunam statuit Ernesti. hic etiam fautores Antoni quorum in voltu habitant oculi mei tristiores videbam.